ARBOR NATALICIA est arbor, saepe abies, quae domi mense Decembri ornatur ad festum Christi natalis celebrandum nonnumquam gemmis, parvis candelis, rebusque ornamentis aliis.
Origines arboris nataliciae sunt in paganis Europae culturis priusquam religio Christiana advenit. Arbores nataliciae nunc videntur per totum orbem, in multis culturis, etiam in nonnullis quae non sunt Christianae.
Arborem nataliciam saepe dicunt fuisse morem paganum quo arbores semper virentes immortalitatem vitae significarent, qui mos deinde in Christianam religionem translatus est.
Arbor natalicia saepe conlocatur tempore Adventus in nocte 24 Decembris, et manet in ecclesiis vel domibus catholicorumusque ad 2 Februarii itidem diem Missae Lucis, quia ille dies significat finem temporis nativitatis Christi. Multis domibus iam 6 Ianuarii itidem die Epiphaniae Domini arbor natalicia destruitur in illis terris saltem foederalibus Germaniae, ubi hic diessollemnis habetur.
Arbor natalicia naturaliter ornatur ornamentis levibus, sicut globis, figuris ligneis, stiriis manufactis, stellis de festuca. Summa in arbore solent stellae (in commemoratione stellae Bethleem) vel angeli, saepius feminino aspectu (quasi essent angelae) poni. Saepe sub ramis infimis sunt praesepe natalicium et dona.
No hay comentarios:
Publicar un comentario