2:1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus
Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2:2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim
stellam eius in oriente et venimus adorare eum
2:3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma
cum illo
2:4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi
sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
2:5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum
est per prophetam
2:6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus
Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
2:7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis
tempus stellae quae apparuit eis
2:8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate
diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et
ego veniens adorem eum
2:9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam
viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret
supra ubi erat puer
2:10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
2:11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius
et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera aurum tus et murram
2:12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per
aliam viam reversi sunt in regionem suam