Páginas

martes, 18 de junio de 2013

AFORISMOS LATINOS EN PLAYMOBIL








In Germania inundationes
Multae regiones Germaniae inundationibus vexantur, imprimis eae, quae ad meridiem aut ad orientem spectant. Interea quibusdam locis aquae iam recedunt. Moderatores rei publicae promiserunt eos, qui hac calamitate aquarum affecti sint, cito adiutum iri.




In Helvetia populus decrevit

Plebis scito Helvetii approbaverunt, ut profugi legibus severioribus vincirentur. Quo facto ii, qui exsules in Helvetiam profugerunt, intra centum dies amoveri possunt. Consilium est numero immigrantium aucto impedire, ne etiam plures Helvetiam petant.


Nadal Parisiis triumphat

Rafael Nadal Hispanus e teniludiis, quae quotannis Parisiis habentur, octavum victor exiit. Certamine finali superavit David Ferrer popularem. Numquam antea tenilusor talem seriem perfecerat victoriae victoriam addens. Mulierum certamine finali Serena Williams e Civitatibus Unitis Americae orta vicerat Maria Scharapowa Russam.